monumenta.ch > Plinius > sectio 77

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 34, 77
{XIX} Euphranoris Alexander Paris est, in quo laudatur quo omnia simul intellegantur, iudex dearum, amator Helenae et tamen Achillis interfector. huius est Minerva, Romae quae dicitur Catuliana, infra Capitolium a Q. Lutatio dicata, et simulacrum Boni Eventus, dextra pateram, sinistra spicam ac papavera tenens, item Latona puerpera Apollinem et Dianam infantes sustinens in aede Concordiae.